Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.

me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit hue, sequar fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite.”

omnes transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.

iam evaserant media castra, cum superscandens strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique alios concitarent, ignari, cives an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,

Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti nec arma inpigre capere nec obsistere nec insequi poterant.

inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.

aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse, cum Decius “macte virtute” inquit, “milites Romani, este;