Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.

quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: “hoc silentium, milites,” inquit “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.

nunc, quae mente agitem, audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis.

veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis, qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.

cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem inminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis;

nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit, nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit. quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est.

in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam consilii auctor sim.

neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus, quam viros ac

439
Romanos decet, ferrum timeamus. ergo una est salus erumpere hinc atque abire.

id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.

ecce autem aliud minus dubium; quippe si lux expectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.

signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.

me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit hue, sequar fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite.”