Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

subactis his gentibus,

431
quae inter nos vosque sunt, quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens usque ad nos habebitis.

acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.

si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.

omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, fidem suam inplorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant, ipsi in hanc necessitatem venerunt.

quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse.

nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.

an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?