Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in faeneratores facta,

quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum rediit;

eo interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

maiora iam hinc bella et viribus hostium et vel longinquitate regionum vel temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur. namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma;

Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. quanta rerum moles! quotiens in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset!

belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit, non orta inter ipsos est.

Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.