Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo, Ser.

Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum, metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit;

et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum est.

dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.

senatus duumviros ad aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli

429
Capitolini fuerat.

consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno post, quam vota erat, aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato iterum consulibus.

prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.

dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in faeneratores facta,

quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum rediit;

eo interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.