Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere.

cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est. maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.

exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.

eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant;

et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac petentes venissent. idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex unciario faenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;

et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.

Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,

428
priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto pergit.