The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus. fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;

nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo inplicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.

is inpigre exercitu scripto, cum omnis extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit,

auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.

ipse iam satis omnibus instructis conparatisque ad hostem pergit. cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum

423
castris capere potuit, vallum ducere coepit. gens ferox

et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis, ut extemplo proelium initura, explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata simul opportuniores, quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.

ab Romanis nec opus intermissum — triarii erant, qui muniebant — , et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterant, proelium initum.

praeter virtutem locus quoque superior adiuvit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod plerumque fit, caderent, sed omnia librata ponderibus figerentur;

oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere; dein,

cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, inpulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.