Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Itutilus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit. quod videbatur quidem tempore alieno fecisse,

quia ambo forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;

sed et ipse constantia inceptum obtinuit, et tribuni omni vi, reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset viam, censuram quoque in partem vocari plebes volebat.

nec variatum comitiis est, quin cum Gnaeo Manlio censor Marcius crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus observaretur. magister equitum dictatori additus Q. Servilius.

nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.

M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus. fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;

nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo inplicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.

is inpigre exercitu scripto, cum omnis extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit,

auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.

ipse iam satis omnibus instructis conparatisque ad hostem pergit. cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum

423
castris capere potuit, vallum ducere coepit. gens ferox

et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis, ut extemplo proelium initura, explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata simul opportuniores, quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.

ab Romanis nec opus intermissum — triarii erant, qui muniebant — , et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterant, proelium initum.

praeter virtutem locus quoque superior adiuvit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod plerumque fit, caderent, sed omnia librata ponderibus figerentur;