Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario faenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto cupidius scivit.

ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat, et eos, qui Falerios perfugerant, cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.

ea provincia Cn. Manlio obvenit. Marcius exercitum in agrum

415
Privernatem, integrum pace longinqua, induxit militemnque inplevit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatum militi favit.

Priverlates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus “castra nunc” inquit “vobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse.”

signum poscunt ingenti clamore celsique et spe dubia feroces in proelium vadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat: “aspice, imperator” inquit, “quem ad modum exercitus tuus tibi promissa praestet” piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.

sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem acceperunt. triumphus de Privernatibus actus. altero consule nihil memorabile gestum,

nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicesima eorum, qui manu mitterentur, tulit. patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt;

ceterum tribuni plebis non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt; nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.

eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum,

duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem conpulso agros vastavit;

Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum facibus

416
ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie. et quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt;

deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci ruebant.