Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.

cum Romani auxilii adventus Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.

diviso exercitu Camillus collegam in partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse, quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.

quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos

356
circumstaret et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.

magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta plures a Furianis intra moenia caesi; Valeriani expeditiores ad persequendos fuere nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.

Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio.

mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab Etruscis fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi praestarent.

unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;

deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus conpletisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.