Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.

eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit,

ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet. legiones urbanae, quibus Quinctius praefuerat, ei decernuntur.

quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit. Valerium tantummodo socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi. ab urbe Sutrium Furius

et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.

cum Romani auxilii adventus Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.