Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.

eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit,

ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet. legiones urbanae, quibus Quinctius praefuerat, ei decernuntur.

quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit. Valerium tantummodo socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi. ab urbe Sutrium Furius

et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.

cum Romani auxilii adventus Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.

diviso exercitu Camillus collegam in partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse, quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.

quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos

356
circumstaret et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.

magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta plures a Furianis intra moenia caesi; Valeriani expeditiores ad persequendos fuere nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.

Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio.

mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab Etruscis fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi praestarent.

unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;

deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus conpletisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.

Nepesinis inde edictum, ut arma ponant, parcique iussum inermi; Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi; innoxiae multitudini redditae res, oppidumque cum praesidio relictum.

ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque, cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.

responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse, quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint;

eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex iis reducem esse; militis autem non dati causam terrorem adsiduum a Volscis fuisse, quam

357
pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.