Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec vis tantum militum movebat excitata praesentia ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species;

ita, quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id evidens fnit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.

iam inclinata res erat, sed turba hostium et fugam inpediebat et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.

signo deinde receptui dato nox insecuta Romanis perfecit bellum. Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt malis consiliis pares adepti eventus;

Volsci, se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt. quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.

quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam expectaret, cohortatus milites, “ne Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent: victoriam in manibus esse,” ingenti militum

355
alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.

ceterum animus ducis rei maiori, Antio, inminebat:

id caput Volscorum, originem proximi belli. sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.

inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.