The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit “infer,

miles,” clamitans “signum.” quod ubi videre ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato “sequere imperatorem” pro se quisque clamantes.

emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;

ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum.

nec vis tantum militum movebat excitata praesentia ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species;

ita, quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id evidens fnit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.

iam inclinata res erat, sed turba hostium et fugam inpediebat et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.

signo deinde receptui dato nox insecuta Romanis perfecit bellum. Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt malis consiliis pares adepti eventus;

Volsci, se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt. quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.

quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam expectaret, cohortatus milites, “ne Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent: victoriam in manibus esse,” ingenti militum

355
alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.