Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iustitio indicto dilectuque habito Furius Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem vim Latinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimis diutina pace populis.

itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis Romani. quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas “cum centenis hostibus singulos pugnaturos, et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam sustineri posse,” in equum insilit et ante signa,

obversus in aciem, ordines interequitans: “ tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an vos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriaeque vestrae? vos contra me duce,

ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et ex Aequis et ex Etruria egistis.

an me, quod non dictator vobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in vos desidero, et vos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi umquam animos fecit, ut ne exilium quidem ademit.

iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus, quae in priora attulimus, eundem

354
eventum belli expectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit ac consuevit, faciet: vos vincetis, illi fugient.”