Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus cum dignam

396
rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando umquam alias, deum inmortalium fore, ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur,

recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuvenibus se id honoris deum inmortalium causa libenter facturos, ut aediles fierent.

quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus consultum, ut duoviros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.

397

duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furi Camilli. cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scaenici tune primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio patri obiciebatur, venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione. tune omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae; in earn Curtius armatus sedens equo praecipitavit, et expleta est. T. Manlius adulescens, qui patrem a tribnnicia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex Inilitibus Romanis in singulare certamen descendit eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus. duae tribus additae: Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege a se lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante occidit et ex eo Corvini nomen accepit consulque proximo anno, cum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Carthaginiensibus iuncta est. Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo Romano dediderunt. ob quam causam ea, quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. cum ab A. Cornelio consule exercitus in locum inicum deductus in magno discrimine esset,

398
P. Deci Muris tribuni militum opera servatus est, qui occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit; ipse ab hostibua circumsessus erupit. cum milites Romani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de occupanda urbe conspirassent et detecto consilio metu supplicii a populo Romano defecissent, per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. res praeterea contra Hernicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tarquinienses et Samnites et Volscos prospere gestas continet.

annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu.

plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit; patres praeturam Sp. Furio M. f. Camillo, aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri dederunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercinus.

principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.

cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit,

nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,

praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde inposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari. primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat; postea promiscuum fuit. inde L. Genucio

et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta.

censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt,

399
pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse; maxumeque pestilentiam insignem mors quamvis matura, tamen acerba M. Furi fecit.

fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exulatum iret, clarior in exilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis inploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit;

par deinde per quinque et viginti annos — tot enim postea vixit — titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem Romanae ferrent.