The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

oratio Appi ad id modo valuit, ut tempus rogationum iubendarum proferretur.

refecti decumum iidem tribuni Sextius et Licinius de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur.

hac victoria contenta plebes cessit patribus, ut in praesentia consulum mentione

395
omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum.

cum praeter Velitrarum obsidiouem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.

cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.

pluribus auctoribus magis adducor, ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata. dubia nec difficilis Romanis,

quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa;

palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.

perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit; et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.

et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores futuros negabant,

prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit, cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando.

ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus cum dignam

396
rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando umquam alias, deum inmortalium fore, ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur,

recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuvenibus se id honoris deum inmortalium causa libenter facturos, ut aediles fierent.

quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus consultum, ut duoviros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.