Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;

non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.

tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur?

omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis, deos velim fortunare.”

oratio Appi ad id modo valuit, ut tempus rogationum iubendarum proferretur.

refecti decumum iidem tribuni Sextius et Licinius de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur.

hac victoria contenta plebes cessit patribus, ut in praesentia consulum mentione

395
omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum.

cum praeter Velitrarum obsidiouem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.

cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.

pluribus auctoribus magis adducor, ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata. dubia nec difficilis Romanis,

quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa;