Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra vi capta. ad Cortuosam nihil certaminis fuit: inproviso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est.

Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die, non nocte remissus, subegit eos. cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.

publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit: dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat.

eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.

iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.

ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.

criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas;

nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam

351
omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore. haud magno opere plebem moverunt

et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non civitate plena religionum,

etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.

demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, Cornelium, Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum occepere.