Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent,

atqui nec agros occupandi modum nec faenore trucidandi plebem alium patribus umquam fore adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, plebes fecisset.

contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim frangat intercedendo.

non posse aequo iure agi, ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit; nisi imperio communicato numquam plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse, quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore.

an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset, ut et plebeis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? quid crederent?

duobusne in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?

lege obtinendum esse, quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit.

nec iam posse dici id, quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeis idoneos viros ad curules magistratus; numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit, quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum;, neminem plebeium.

quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe

388
coeptos creari, nec ullius eorum populum Romanum paenituisse.

consulatum superesse plebeis; esse arcem libertatis, id columen. si eo perventum sit, populum Romanum vere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum;

quippe ex illa die in plebem ventura omnia, quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.

huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita, ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt, qui Velitras obsidebat.