Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.

occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad cogitationem esse;

conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios, unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.

in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.

creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id, quod superesset, triennio aequis pensionibus persolveretur;

385
alteram de modo agrorum,

ne quis plus quingentas iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur, — cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. igitur simul rerum,

quarum inmodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes conparaverunt.

qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis ne recitari rogationes nec sollemne quidquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.

iamque frustra saepe concilio advocato cum pro antiquatis rogationes essent: “bene habet” inquit Sextius; “ quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.

agite dum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo, ne iuvet vox ista “veto,” qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.” inritae cecidere minae;

comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.

alia bella opportune quievere; Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;

eaque res Tusculanis, veteribus sociis, novis civibus, opem orantibus verecundia maxime non patres modo sed etiam plebem movit.

remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita creatique tribuni militum L. Furius,

386
A. Manlius, Ser. Sulpicius, Ser. Cornelius, P. et C. Valerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere;

ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia conpulere,

obsidebanturque paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere;

ante novi creati sunt tribuni militum Q. Servilius, C. Veturius, A. et M. Cornelii, Q. Quinctius, M. Fabius. nihil ne ab iis quidem tribunis ad Velitras memorabile factum. in maiore discrimine domi res vertebantur.

nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octavum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se dubium ferebat;

et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant; et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo, quod domi praeceptum erat, intercessioni suae praetendebant:

Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in adventum militum comitia differri debere, ut universa plebes de suis commodis suffragium ferret.