Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et, ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis Romana vis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi; castra capta direptaque. Satrico nocte,

quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque moenia intravere hostes, quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset.

inde aliquot dies vastando agro

382
absumpti, nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.

seditio inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello, in quo et nati erant et consenuerant, deditionem spectarent,

Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret. finis certaminis fuit, postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare, quo minus incepta persequerentur. Latini profecti a societate pacis,

ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.

ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit, ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis adversae pugnae fuerat, igni concremarent; nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae templum; inde eos

nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur, sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent. Incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram,

quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam, sed etiam in civitatem se dedissent.

patentibus portis cum inproviso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere.

haud segnius, quam fide populi Romani dignum fuit, exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere.

clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia Tusculi tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.