Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp. Furio, Q. Servilio iterum, L. Menenio tertium, P. Cloelio, M. Horatio, L. Geganio. erat autem et materia et causa seditionis aes alienum.

cuius noscendi gratia Sp. Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti, ne rem agerent, bello impediti sunt;

namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere.

in qua trepidatione tantum afuit, ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia inpediendo dilectu esset, condiciones inpositae patribus, ne quis, quoad debellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.

eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus novis scriptis placuit duos exercitus in agrum Volscum legionibus divisis duci; Sp. Furius M. Horatius dextrorsus in maritimam oram atque Antium, Q. Servilius et L. Geganius laeva ad montes Ecetram pergunt.

neutra parte hostis obvius fuit; populatio itaque non illi vagae similis, quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat, sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior. quippe a Volscis timentibus,

ne interim exercitus ab Roma exiret, incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa erat, ut hostem ad certamen eliceret.

itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni, quae extra moenia fuit, hominum pecudumque praeda abacta, Romam utrimque exercitus reducti.

381

Parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi faenoris, ut tributo novum faenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum.