Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id non vi, sed per deditionem receptum est. T. Quinctius semel acie victor,

binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.

dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: “Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet.” die vicesimo, quam creatus erat, dictatura se abdicavit.

comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.

ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium, M. Albinium, L. Antistium dedit.

Manliis, quod genere plebeios, gratia anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine conparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres, qui dederant, paenituit.

inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum, praesidio ut essent, citati feruntur, ne auctore quidem adservato, qui eos, hostis Latinus pro milite Romano, frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.

ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes invasere.

ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit fortuna populi Romani et militum, etiam sine rectore stabilis, virtus tutata est.

quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;