Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi ex fuga dissipata locum, quem tumultuario opere communirent, capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.

sed postquam direptis ad Aliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum, et vix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt.

octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum, deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus ductus. eae quoque expugnatae.

379
ad caput belli Praeneste ventum.

id non vi, sed per deditionem receptum est. T. Quinctius semel acie victor,

binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.

dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: “Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet.” die vicesimo, quam creatus erat, dictatura se abdicavit.

comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.