Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est — tantus eius magistratus terror erat — , simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.

dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:

similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.

inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani

378
contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse, quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint;

locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;

quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos, ut Romae pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset, nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.

his utrimque animis ad Aliam ventum est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, “videsne tu” inquit, “A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Aliam constitisse? nec illis di inmortales certioris quidquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint.

at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.” non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.

primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt; dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.

ibi ex fuga dissipata locum, quem tumultuario opere communirent, capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.

sed postquam direptis ad Aliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum, et vix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt.