The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu pedem rettulit.

lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent.

Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.

instant Volsci recentes, qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat,

cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim

373
subsidiis oppositis “haec est” inquit, “milites, pugna, quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis?

vestra ilia temeritas, vestra ignavia haec est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et, quod ductu meo soletis, vincite. quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.”

pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis, inter prima signa, ubi plurimus labor periculumque erat, se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem.

neque alter tribunus rei defuit, sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat, sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque, ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:

“abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.”

visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna invadere hostem. eunt insignes armis animisque, qua premi parte maxime peditum copias vident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi.

sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi; magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.