Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et cum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis

et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque ease, ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos inmortales versi de se iudicarent.

in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, numquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum.

ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen valuit, et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.

aunt, qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt; locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.

adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset, ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est, ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;

gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est, ne quis deinde M. Manlius vocaretur. hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilia.

369
Populum brevi,

postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam brevi consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti videri orta:

violatum Capitolium esse sanguine servatoris, nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.