Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:

Ap. Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem virum, quod primus a patribus ad plebem defecisset.

cum dies venit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem invenio;

nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa, sed in loco fuerit. illud notandum videtur, ut sciant homines, quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit:

homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine faenore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset;

368

ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo; ad hoc servatos ex hostibus cives produxit,

inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et cum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis

et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque ease, ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos inmortales versi de se iudicarent.