Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam brevi consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti videri orta:

violatum Capitolium esse sanguine servatoris, nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.

pestilentiam inopia frugum et vulgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum, A. Manlio tertium, Ser. Sulpicio tertium, L. Lucretio tertium, L. Aemilio tertium, M. Trebonio tribunis militum consulari potestate.

hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Cerceiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.

id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis tam diu inpunita defectio esset, decreverunt, ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.

ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt.

tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est, et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. eo anno bellum est,