The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

at in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam in arce positam, et inminenti mole libertati agitat.

magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem, sed unius iactura civis finiat intestinum bellum.

decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus, ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.

tum tribuni consulari potestate tribunique plebi — nam ei, quia eundem et suae potestatis, quem libertatis

367
omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant — hi omnes, quid opus facto sit, consultant.

cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occureret, autem ingentis dimicationis fore appareret, M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: “quid patrum et plebis certamen facimus,

quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? quid cum plebe adgredimur eum, quem per ipsam plebem tutius adgredi est, ut suis ipse oneratus viribus ruat? diem dicere ei nobis in animo est.

nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.”