The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita, creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum, P. Valerius Potitus iterum, M. Furius Camillus quintum, Ser,

365
Sulpicius Rufus iterum, C. Papirius Crassus, T. Quinctius iterum.

cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non avocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, faenoris expugnandi, patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis.

igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, certamen aderat. et Manlius advocata domum plebe cum principibus novandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque, quam antea fuerat.

iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto; spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator, quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset.

simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos: “quo usque tandem ignorabitis vires vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit? numerate saltem, quot ipsi sitis, quot habeatis.

si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum hostem eritis.

ostendite modo bellum; pacem habebitis. videant vos paratos ad vim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid universis, aut omnia singulis patienda. quo usque me circumspectabitis? ego quidem nulli vestrum deero;

ne fortuna mea desit, videte. ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui; et vidistis in vincula duci universi eum, qui a singulis vobis vincula depuleram.

quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique expectem? bene facitis, quod abominamini: “di prohibebunt haec;” sed numquam propter me de caelo descendent; vobis dent earn mentem oportet,

366
ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.

tam parvus animus tanti populi est, ut semper vobis auxilium adversum inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres noritis? nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini.

cur enim adversus externos tantum animorum geritis, ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, adversus hos temptare magis quam tueri libertatem.

tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc, quantacumque petistis, obtinuistis seu vi seu fortuna vestra. tempus est iam maiora conari. experimini modo et vestram felicitatem et me,

ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus inponetis quam qui resisterent imperantibus inposuistis.

solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici; ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen indidit;

vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea, quae vultis.” inde de regno agendi ortum initium dicitur;

sei nec cum quibus nec quem ad finem consilia pervenerint, satis planum traditur.