Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse, quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint;

eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex iis reducem esse; militis autem non dati causam terrorem adsiduum a Volscis fuisse, quam

357
pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.

quae relata patribus magis tempus quam causam non visa belli habere.

insequenti anno A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. Quinctiis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta:

bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.

qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse:

tantum iam eminere, ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset,

et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit, illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit, qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet. His opinionibus inflato animo,