Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum civitas in opere ac labore adsiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos, ad quos missus erat orator, contra ius gentium pugnasset;

cui iudicio eum mors adeo opportuna, ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. interregnum initum;

P. Cornelius Scipio interrex fuit, post eum M. Furius Camillus iterum. is tribunos militum consulari potestate creat L. Valerium Publicolam iterum, L. Verginium, P. Cornelium, A. Manlium, L. Aemilium, L. Postumium.

hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere.

in primis foedera ac leges — erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges — conquiri, quae conparerent, iusserunt. alia ex eis edita etiam in vulgus; quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, suppressa.