Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;

non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus, sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam,

beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.

certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est,

ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus.

primum equis suis merere equites coeperunt. voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

insequens annus tribunos militum consulari

293
potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. Verginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M. Sergium iterum.

his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores vulgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.

minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur.

nec Veis melius gesta res, quod caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.

hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti,

quod Fidenati bello se iam antea inmiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.