Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. ubi Romam est nuntiatum,

maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne vero

292
sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent,

cum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.

quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis;

pedestris ordinis se aiunt nunc esse nomina dare operamque rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint. si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse.

tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;

non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus, sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam,

beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.