The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Movisse Camillus cum alia oratione tum ea, quae ad religiones pertinebat, maxime dicitur; rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod, cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: “signifer, statue signum;

hic manebimus optime.” qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit. antiquata deinde lege promiscue urbs aedificari coepta. tegula publice praebita est;

saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, ius factum praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos.

festinatio curam exemit vicos derigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.

ea est causa, veteres cloacae primo per publicum ductae nunc privata passim subeant tecta formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.