Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non auro recuperare patriam iubet in conspectu habentis fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit.

instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit.

Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. igitur primo concursu maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Aliam vicerant.

altero proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus.

dictator recuperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit interque iocos militaris, quos

338
inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis vanis laudibus appellabatur.

Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, cum prohibuit migrari Veios et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium;

eaque causa non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante, ne rem publicam in incerto relinqueret statu.

omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor,

quae ad deos inmortalis pertinebant, rettulit et senatus consultum facit, fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur expiarenturque expiatioque eorum in libris per duumviros quaereretur; cum Caeritibus hospitium publice fieret,

quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi non intermissus honos deum inmortalium esset;

ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset, collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex eis, qui in Capitolio atque arce habitarent.