Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu, qui Romae esset; adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus servabant.

ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad rem Pontius Cominius, inpiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.

inde, qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodia saxum in Capitolium evadit et ad magistratus ductus mandata exercitus edit.

accepto inde senatus consulto, uti comitiis curiatis revocatus de exilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem, quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit;

missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu quod magis credere libet non prius profectum ab Ardea, quam conpererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere. lex curiata lata est dictatorque absens dictus.

dum haec Veis agebantur, interim arx

335
Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit.

namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte sublustri, cum primo inermem, qui temptaret viam, praemisissent, tradentes inde arma,