The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse ad id tantum intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente iuvenis Romanus admiratione in se civis hostesque convertit.

sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiae. ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu, sacra manibus gerens, cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus,

in Quirinalem collem pervenit ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos, quorum cultum

334
ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.

Veis interim non animi tantum in dies, sed etiam vires crescebant. nec Romanis solum eo convenientibus ex agris, qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus,

ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;

sed corpori valido caput deerat. locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductu auspicioque eius res prospere gesserant; et Caedicius negare se commissurum, cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius, quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem.

consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu, qui Romae esset; adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus servabant.

ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad rem Pontius Cominius, inpiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.

inde, qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodia saxum in Capitolium evadit et ad magistratus ductus mandata exercitus edit.

accepto inde senatus consulto, uti comitiis curiatis revocatus de exilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem, quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit;

missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu quod magis credere libet non prius profectum ab Ardea, quam conpererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere. lex curiata lata est dictatorque absens dictus.