The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quod abducere infecta re a Veis exercitum noluerunt, non utile solum, sed etiam necessarium fuerit, postea disseram;

nunc de ipsa condicione dicere militantium libet. quam orationem non apud vos solum, sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante aequam arbitror videri posse. in qua, si mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. negabant nuper danda esse aera militibus,

quia numquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione iniungi? nusquam

nec opera sine emolumento nec ferme sine inpensa opera est. labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.

moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere, unde domi militiaeque se ac suos tueri posset;

gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis inpensa non est, paulo diutius abesse.

an, si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: “annua aera habes, annuam operam ede; an tu aecum censes militia semenstri solidum te stipendium accipere?”

invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent, qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus agere

288
volumus agique tamquam cum patria nobiscum aecum censemus.

aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet.

perficietur autem, si urgemus obsessos, si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Veis inposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam inponere debuit.

decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo? quot terras, quot maria distans?

nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet.

septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;

auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin violarent.