Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre nec ante deseri cultum deorum, quam non superessent, qui colerent.

si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit inminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique peritura turbae.

et quo id aequiore animo de plebe ferret, senes triumphales consularesque simul

328
se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus, quibus non anna ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecumque reliqua esset fortuna.

digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio,

cum ipsa res speciesque miserabilis erat, muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant.

magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat.

alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit

inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.

flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset,