Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.

Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est fusis hostibus prius paene, quam manus consererent.

Valerio, quod perseverantior in iis caedendis in fuga fuit, triumphus, Manlio, ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit. ob quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursavere;

bellum inde duobus populis indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fruit, quia eo lustro Roma est capta;

nec deinde umquam in demortui locum censor sufficitur. consulibusque morbo inplicitis placuit per interregnum renovari auspicia.

itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit.

ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate, ut, etiam si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.

320

kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Aemilius, L. Furius Medullinus septimum, Agrippa Furius, C. Aemilius iterum. ex his L. Lucretio

et C. Aemilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Volsiniensibus pugnatum est.

bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. fusa primo concursu acies, in fugam versa milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt.