Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.

colonorum pars maxima incolumes, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.

L. Lucretio consuli ea provincia evenit. is cum exercitu profectus acie hostes vicit victorque Romam ad maius aliquanto certamen rediit.

dicta erat tribunis plebi bienni superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut vitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat, praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent.

vicit tamen gratiam senatus plebis ira, et pessimo exemplo innoxii denis milibus gravis aeris condemnati sunt. id aegre passi patres.

318

Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse.

nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse. consulesque increpabat,

quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent, qui senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum.