Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.

videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Veis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et incognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.

mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere, erudiebat.

is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso dummodo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,

Falerios se in manus Romanis tradidisse,

quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit.

quae ubi Camillus audivit, “non ad similem” inquit “tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti.

nobis cum Faliscis, quae pacto fit humano, societas non est; quam ingeneravit natura utrisque, est eritque. sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. arma habemus non adversus eam aetatem,

cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.

eos tu, quantum in te fuit, novo

315
scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere, armis,