Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat.

nihil de conlatione dicere stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.

enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati, quod ex ea tantum praeda, quae rerum moventium sit, decuma designetur; urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineantur, mentionem nullam fieri.

cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptumn votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decumam Apollini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque venit.

pecunia ex aerario prompta et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad rem consultandam habitis, communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt.

grata ea res ut quae maxime senatui umquam fuit; honoremque ob munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.

pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram

313
auream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portaretur.

simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum:

eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent,

verecundiam habent. simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur.

propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum, C. Aemilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. anni tribuni plebis nihil moverunt,

donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.

nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe.

sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis.

ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.

triarii Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat. ibi inpedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua, quae propiora erant, praelati urbem peterent.

314
multi caesi vulneratique,