Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec duci,

qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.

cum iam humanae opes egestae a Veis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere.

namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos adtrectare non esset solitus.

dein cum quidam seu spiritu divino tactus sen iuvenali ioco “visne Romam ire, Iuno?” dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt.

inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse integramque in Aventinum,

aeternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Veiorum occasus fuit,

urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa, cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente operibus tamen, non vi expugnata est.

310

Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae et, quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant,

tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato inmensum gaudium fuit et, priusquam senatus decerneret,

plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.

adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius umquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit.

maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus; parumque id non civile modo, sed humanum etiam visum.

Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.

tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque Matutae matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit. agi deinde de Apollinis dono coeptum.

cui se decumam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent,

facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.