Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.
momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur; omnibus locis pugnatur;
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit.
dedi inde inermes coepti, et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit. quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse,
ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque
convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse, idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est consumptus.
postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec duci,
qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.