Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri et sentire praedae fructum ex eo bello, in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.

ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere, quod cuique fors belli dederit. tutior visa sententia est,

quae popularem senatum faceret. edictum itaque est, ad praedam Veientem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.

ingens profecta multitudo replevit castra. tum dictator auspicato egressus,

cum edixisset, ut arma milites caperent, “tuo ductu” inquit, “Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo. te simul,

Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.”

haec precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset.

Veientes, ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis

308
ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare seque ultimum illum diem agere,

nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse in muros pro se quisque armati discurrunt mirantes,

quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, velut repentino icti furore inprovidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: