Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque inportunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent, quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent. quidnam illi consules dictatoresve facturi essent,

qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id accidere haud inmerito. non fuisse ne octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.

antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos, nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,

et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam, qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos

286
et civis eorum, non servos militare,

quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentis liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.

haec taliaque vociferantes adversarium haud inparem nacti sunt Ap. Claudium relictum a collegis ad tribunicias seditiones conprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus plebeis,

quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.

is iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus talem orationem habuit:

“si umquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;